Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 6.3.1 | Cic. Fam. 6.3.4 (English) | >>Cic. Fam. 6.4.1 |
6.3.2
Sive enim nihil tum opus fuit tam multis verbis , nihilo magis
nunc opus est , sive tum opus fuit , illud satis est , praesertim cum accesserit nihil novi . nam , etsi cotidie aliquid audimus earum rerum , quas ad te perferri existimo , summa tamen eadem est et idem exitus ; quem ego tam video animo quam ea , quae oculis cernimus , nec vero quicquam
video , quod non idem te videre certo sciam . nam , etsi quem exitum acies habitura sit divinare nemo potest , tamen et belli exitum video et , si id minus , hoc quidem certe , cum sit necesse alterum utrum vincere , qualis futura sit vel haec vel illa victoria .
6.3.3
idque cum optime perspexi , <tum > tale
video , nihil ut mali videatur futurum , si id vel ante acciderit , quod vel maximum ad timorem proponitur . ita enim vivere , ut tum sit vivendum , miserrimum est ; mori autem nemo sapiens miserum duxit ne beato quidem . sed in ea es urbe , in qua haec vel plura et ornatiora parietes
ipsi loqui posse videantur .
6.3.4
ego tibi hoc confirmo , etsi
levis est consolatio ex miseriis aliorum , nihilo te nunc maiore in discrimine esse quam quemvis †aut eorum , qui discesserint ; alteri dimicant , alteri victorem timent . sed haec consolatio levis est ; illa gravior , qua te uti spero , ego certe utor ; nec enim , dum ero , angar ulla re , cum omni vacem culpa , et , si non ero , sensu omnino carebo . sed rursus γλαῦκ ' εἰς Ἀθήνας , qui ad te haec . mihi tu , tui , tua omnia maximae curae sunt et , dum vivam , erunt . vale .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 6.3.1 | Cic. Fam. 6.3.4 (English) | >>Cic. Fam. 6.4.1 |